- TLEPOLEMUS
- I.TLEPOLEMUSHerculis et Astyoches fil. quam ex Ephyra urbe Peloponnesi rapuerat. Homer. in Catalogo. Hic cum adoleviset, clarus rebus bellicis, corporisque proceritate insignis, Lycimnium avunculum suum Marte progenitum, et patri suo carissimum iam senem interfecit. Propter quod fabricatis navibus, contractâque iuvenum manu patriam reliquit, Rhodumque venit, inqua 3. urbium regnum obtinuit. Belli vero Troiani tempore 9. navium classe Graecis suppetias tulit, quo in bello a Sarpedone, Iovis filio, interfectus fuit. Ovid. Ep. 1. Herod. v. 19.Sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam,Tlepolemi leto cura novata mea est.Nic. Lloyd. In Cariae opposita Insul. Rhodo, divinis honoribus cultus est, uti docet Scholiastes Pindari Olymp. Od. 7. Quemadmodum apud eosdem Alex. M. in veneratione fuisle, tradit Clemens Romanus, Recognitionum l. 10. Vide Gerh. Ioh. Vosl. de orig. et progressu. Idolol. l. 1. c. 21.II.TLEPOLEMUSLycius, equô fingulari vicit 131. Olympiadem: Μυρεὺς, i. e. Myrensis, Philoxeno dictus, in vetere Epigramm. ubi Hermularum in Ludis Olympiacis eum inventorem facit, de quibus vide supra. Myra autem urbs Lyciae, ut notum. Vide Salmas. ad Solin. p. 924.III.TLEPOLEMUSactor Tragicus Sophoclis Tragoediarum, de quo agunt Scholia in Aristoph. Nubes. TLESIAS 2. Archon, seu princeps annuus Atheniensium, annô 4. Olympiad. 23. quô bellum Messeniacum II. coepit, annô 39. post Ithomes excidium. Pausan. l. 4. Archonta tertium facit, quem Marmor Arundel. Lysiam vocat; Vide Ioh. Marshamum, Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Archontibus annuis.IV.TLEPOLEMUSinter Duces Alexandri M. cui, post eius exceslum, in divisione Provinciarum, Carmania obitigit. Diodor. Sic. l. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.